Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 11:15
15Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes.
Contexte de Sagesse 11:15
13Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum. 14Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes. 16Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ; 17ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.
Lire Sagesse 11 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project