Vulgate clémentine (latin)
Cantique des Cantiques 4:10-14
10Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
11Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua : et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
12Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
13Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.
14Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani ; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.
Commentaires sur Cantique des Cantiques 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires