Ruth 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ruth 4:13-22

13Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem : ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.

14Dixeruntque mulieres ad Noëmi : Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israël :

15et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem : de nuru enim tua natus est, quæ te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.

16Susceptumque Noëmi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulæ fungebatur officio.

17Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes : Natus est filius Noëmi : vocaverunt nomen ejus Obed : hic est pater Isai, patris David.

18Hæ sunt generationes Phares : Phares genuit Esron,

19Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab,

20Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,

21Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,

22Obed genuit Isai, Isai genuit David.

Lire Ruth 4 en entier

Commentaires sur Ruth 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project