Vulgate clémentine (latin)
Psaumes 108:1-5
1In finem. Psalmus David.
2Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
3Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis.
4Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam.
5Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
Commentaires sur Psaumes 108
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires