Vulgate clémentine (latin)
Nombres 5:1-10
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo :
3tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.
4Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.
5Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
6Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,
7confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.
8Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.
9Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent :
10et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.
Commentaires sur Nombres 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires