Vulgate clémentine (latin)
Nombres 32:16-27
16At illi prope accedentes, dixerunt : Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas :
17nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.
18Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam :
19nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.
20Quibus Moyses ait : Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam :
21et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,
22et subjiciatur ei omnis terra : tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.
23Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
24Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis : et quod polliciti estis, implete.
25Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen : Servi tui sumus : faciemus quod jubet dominus noster.
26Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad :
27nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.
Commentaires sur Nombres 32
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires