Vulgate clémentine (latin)
Nombres 30:13-16
13Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
14Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.
15Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit.
16Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.
Commentaires sur Nombres 30
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires