Vulgate clémentine (latin)
Nombres 28:26-31
26Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.
27Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
28atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
29per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
30qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus.
31Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
Commentaires sur Nombres 28
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires