Vulgate clémentine (latin)
Nombres 2:17-32
17Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
18Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
19Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
20Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
21Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
22In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
23Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
24Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur.
25Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.
27Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
28Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
29De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
30Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.
31Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.
32Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
Commentaires sur Nombres 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires