Vulgate clémentine (latin)
Nombres 19:17-20
17Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas :
18in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos :
19atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die : expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
20Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ : quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus.
Commentaires sur Nombres 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires