Vulgate clémentine (latin)
Nombres 10:2-5
2Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.
3Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis.
4Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël.
5Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.
Commentaires sur Nombres 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires