Vulgate clémentine (latin)
Néhémie 13:19-22
19Factum est autem, cum quievissent portæ Jerusalem in die sabbati, dixi : et clauserunt januas, et præcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum : et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati.
20Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis.
21Et contestatus sum eos, et dixi eis : Quare manetis ex adverso muri ? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
22Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati : et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
Commentaires sur Néhémie 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires