Vulgate clémentine (latin)
Néhémie 12:1-22
1Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue : Saraia, Jeremias, Esdras,
2Amaria, Melluch, Hattus,
3Sebenias, Rheum, Merimuth,
4Addo, Genthon, Abia,
5Miamin, Madia, Belga,
6Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,
7Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue.
8Porro Levitæ, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum :
9et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo.
10Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,
11et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa.
12In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum : Saraiæ, Maraia : Jeremiæ, Hanania :
13Esdræ, Mosollam : Amariæ, Johanan :
14Milicho, Jonathan : Sebeniæ, Joseph :
15Haram, Edna : Maraioth, Helci :
16Adaiæ, Zacharia : Genthon, Mosollam :
17Abiæ, Zechri : Miamin et Moadiæ, Phelti :
18Belgæ, Sammua : Semaiæ, Jonathan :
19Jojarib, Mathanai : Jodaiæ, Azzi :
20Sellai, Celai : Amoc, Heber :
21Helciæ, Hasebia : Idaiæ, Nathanaël.
22Levitæ in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persæ.
Commentaires sur Néhémie 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires