Vulgate clémentine (latin)
Marc 15:7-15
7Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
8Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
9Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?
10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
11Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
12Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?
13At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.
14Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
15Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
Commentaires sur Marc 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires