Vulgate clémentine (latin)
Marc 13:1-8
1Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.
2Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
3Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :
4Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ?
5Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quis vos seducat :
6multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.
7Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.
8Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
Commentaires sur Marc 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires