Vulgate clémentine (latin)
Luc 8:35-39
35Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.
36Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione :
37et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis : quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.
38Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens :
39Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Jesus.
Commentaires sur Luc 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires