Luc 21
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 21:12-19

12Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :

13continget autem vobis in testimonium.

14Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis :

15ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

16Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :

17et eritis odio omnibus propter nomen meum :

18et capillus de capite vestro non peribit.

19In patientia vestra possidebitis animas vestras.

Lire Luc 21 en entier

Commentaires sur Luc 21

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project