Luc 21
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 21:1-4

1Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.

2Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.

3Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.

4Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.

Lire Luc 21 en entier

Commentaires sur Luc 21

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project