Lévitique 7
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Lévitique 7:31-38

31qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.

32Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.

33Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.

34Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.

35Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,

36et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis.

37Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,

38quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.

Lire Lévitique 7 en entier

Commentaires sur Lévitique 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project