Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 6:26-30
26Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.
27Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.
28Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.
29Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.
30Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.
Commentaires sur Lévitique 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires