Lévitique 26
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Lévitique 26:14-20

14Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea,

15si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum :

16ego quoque hæc faciam vobis : visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur.

17Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos : fugietis, nemine persequente.

18Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,

19et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque vobis cælum desuper sicut ferrum, et terram æneam.

20Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt.

Lire Lévitique 26 en entier

Commentaires sur Lévitique 26

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project