Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 2:12-16
12Primitias tantum eorum offeretis ac munera : super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.
13Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo : in omni oblatione tua offeres sal.
14Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,
15fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est :
16de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.
Commentaires sur Lévitique 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires