Vulgate clémentine (latin)
Juges 17:7-13
7Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus : eratque ipse Levites, et habitabat ibi.
8Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michæ,
9interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit : Levita sum de Bethlehem Juda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero.
10Dixitque Michas : Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos : daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quæ ad victum sunt necessaria.
11Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis.
12Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se :
13Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.
Commentaires sur Juges 17
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires