Vulgate clémentine (latin)
Josué 9:24-25
24Qui responderunt : Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus.
25Nunc autem in manu tua sumus : quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis.
Commentaires sur Josué 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires