Vulgate clémentine (latin)
Josué 23:5-11
5Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est.
6Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysi : et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram :
7ne postquam intraveritis ad gentes quæ inter vos futuræ sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos :
8sed adhæreatis Domino Deo vestro : quod fecistis usque in diem hanc.
9Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.
10Unus e vobis persequetur hostium mille viros : quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.
11Hoc tantum diligentissime præcavete : ut diligatis Dominum Deum vestrum.
Commentaires sur Josué 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires