Vulgate clémentine (latin)
Josué 13:15-24
15Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.
16Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media : universam planitiem, quæ ducit Medaba,
17et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus : Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,
18et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,
19et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.
20Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,
21et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian : Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ.
22Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis.
23Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
24Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est.
Commentaires sur Josué 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires