Vulgate clémentine (latin)
Job 21:22-33
22Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat ?
23Iste moritur robustus et sanus, dives et felix :
24viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur :
25alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus :
26et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
27Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
28Dicitis enim : Ubi est domus principis ? et ubi tabernacula impiorum ?
29Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :
30quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
31Quis arguet coram eo viam ejus ? et quæ fecit, quis reddet illi ?
32Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
33Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
Commentaires sur Job 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires