Job 19
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Job 19:23-27

23Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ? quis mihi det ut exarentur in libro

24stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice ?

25Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum :

26et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum :

27quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est hæc spes mea in sinu meo.

Lire Job 19 en entier

Commentaires sur Job 19

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project