Job 19
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Job 19:13-21

13Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.

14Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.

15Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.

16Servum meum vocavi, et non respondit : ore proprio deprecabar illum.

17Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.

18Stulti quoque despiciebant me : et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.

19Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.

20Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.

21Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.

Lire Job 19 en entier

Commentaires sur Job 19

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project