Jérémie 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 4:23-31

23Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili ; et cælos, et non erat lux in eis.

24Vidi montes, et ecce movebantur : et omnes colles conturbati sunt.

25Intuitus sum, et non erat homo : et omne volatile cæli recessit.

26Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus.

27Hæc enim dicit Dominus : Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam.

28Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non pœnituit me, nec aversus sum ab eo.

29A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas : ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes : universæ urbes derelictæ sunt, et non habitat in eis homo.

30Tu autem vastata, quid facies ? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris : contempserunt te amatores tui ; animam tuam quærent.

31Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ : vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas : Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos !

Lire Jérémie 4 en entier

Commentaires sur Jérémie 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project