Jérémie 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 4:11-18

11In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem : Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum.

12Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia mea cum eis.

13Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus : velociores aquilis equi illius. Væ nobis, quoniam vastati sumus.

14Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias : usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ ?

15Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim.

16Dicite gentibus : Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam :

17quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus.

18Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi : ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum.

Lire Jérémie 4 en entier

Commentaires sur Jérémie 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project