Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 32:37-44
37Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi : et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter :
38et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.
39Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
40Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere : et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me.
41Et lætabor super eis, cum bene eis fecero : et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea.
42Quia hæc dicit Dominus : Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos.
43Et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et jumentum, et data sit in manus Chaldæorum.
44Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur, in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt, quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.
Commentaires sur Jérémie 32
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires