Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 16:9-13
9Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego auferam de loco isto, in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ.
10Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint tibi : Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud ? quæ iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro ?
11dices ad eos : Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt.
12Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri : ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.
13Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri : et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem.
Commentaires sur Jérémie 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires