Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 10:10-13
10Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
11Sic ergo dicetis eis : Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !
12Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos :
13ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ : fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.
Commentaires sur Jérémie 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires