Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 61:4-9
4Et ædificabunt deserta a sæculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem.
5Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt.
6Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis.
7Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam ; propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, lætitia sempiterna erit eis.
8Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto ; et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis.
9Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum ; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
Commentaires sur Ésaïe 61
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires