Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 32:6-8
6stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
7Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
8Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.
Commentaires sur Ésaïe 32
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires