Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 17:1-5
1Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
2Derelictæ civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
3Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco ; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum.
4Et erit in die illa : attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.
5Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget ; et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim.
Commentaires sur Ésaïe 17
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires