Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 16:1-5
1Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion.
2Et erit : sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon.
3Ini consilium, coge concilium ; pone quasi noctem umbram tuam in meridie ; absconde fugientes, et vagos ne prodas.
4Habitabunt apud te profugi mei ; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris : finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram.
5Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est.
Commentaires sur Ésaïe 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires