Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 13:7-13
7Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
8Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in sæcula.
9Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quæ non profuerunt ambulantibus in eis.
10Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
11Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
12Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
13Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
Commentaires sur Hébreux 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires