Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 13:18-21
18Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
19Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
20Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,
21aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Commentaires sur Hébreux 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires