Vulgate clémentine (latin)
Aggée 2:16-19
16Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini.
17Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem ; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti.
18Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera manuum vestrarum : et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.
19Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis : a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum.
Commentaires sur Aggée 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires