Vulgate clémentine (latin)
Genèse 4:19-23
19Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
20Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
21Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.
22Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.
23Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
Commentaires sur Genèse 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires