Vulgate clémentine (latin)
Genèse 4:17-20
17Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
18Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.
19Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
20Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
Commentaires sur Genèse 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires