Vulgate clémentine (latin)
Genèse 39:2-9
2Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,
3qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
4Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :
5benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :
6nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.
7Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.
8Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :
9nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?
Commentaires sur Genèse 39
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires