Vulgate clémentine (latin)
Genèse 21:9-21
9Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :
10Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.
11Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
12Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.
13Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
14Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
15Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.
16Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
17Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
18Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum.
19Aperuitque oculos ejus Deus : quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
20Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
21Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.
Commentaires sur Genèse 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires