Vulgate clémentine (latin)
Genèse 11:10-27
10Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.
11Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias.
12Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.
13Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias.
14Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.
15Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.
16Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.
17Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.
18Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.
19Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.
20Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.
21Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.
22Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.
23Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.
24Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
25Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.
26Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.
27Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.
Commentaires sur Genèse 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires