Ézéchiel 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ézéchiel 6:11-14

11Hæc dicit Dominus Deus : Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic : Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël : quia gladio, fame et peste ruituri sunt.

12Qui longe est, peste morietur : qui autem prope, gladio corruet : et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur : et complebo indignationem meam in eis.

13Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis.

14Et extendam manum meam super eos : et faciam terram desolatam et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum : et scient quia ego Dominus.

Lire Ézéchiel 6 en entier

Commentaires sur Ézéchiel 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project