Ézéchiel 36
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ézéchiel 36:21-24

21Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.

22Idcirco dices domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.

23Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum : ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.

24Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.

Lire Ézéchiel 36 en entier

Commentaires sur Ézéchiel 36

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project