Vulgate clémentine (latin)
Ézéchiel 23:44-48
44Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
45Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem : quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.
46Hæc enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.
47Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.
48Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.
Commentaires sur Ézéchiel 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires