Vulgate clémentine (latin)
Ézéchiel 23:3-8
3et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.
4Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.
5Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,
6vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.
7Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.
8Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.
Commentaires sur Ézéchiel 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires